Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 81
6. Iohannes vero de Appelderin, frater episcopi, miles preclarus, ignem tollens in manum suam vallum primus scandere cepit. Cui servus ipsius, Petrus, statim secundus affiiit, et nulla mora interveniente ad munitionem usque repente deveniunt. Quod videntes alii de exercitu currunt omnes insequentes eos. <…> Elevabat enim unusquisque consocium suum desuper in castrum, et alii ad foramen, per quod castrenses rotas cum ignibus emiserant, intraverunt, et primi sequentibus loca preparabant et gladiis et lanceis Estones de munitione effiigabant. Postquam igitur iam Theuthonici multi venerunt in castrum, sequuti sunt eos Letti eciam et ex Lyvonibus quidam, et statim ceperunt interficere populum, tarn viros quam mulieres quasdam, et non pepercerunt eis, ut iam millenarium numerum adimplerent. Rutheni vero diutissime se defendentes tandem victi sunt et desuper intra munitionem fugerunt et inde iterum extracti, occisi sunt omnes una cum rege circiter ducenti. Alii quoque de exercitu circumdederunt undique castrum in circuitu, non sinentes effugere quemquam. Quicunque enim de castro descendens de intus evadere poterant, in manus illorum, qui foris erant, incidebant. Ex omnibus itaque viris, qui in castro erant, remansit unus vivus tantum, qui fuerat magni regis de Susdalia vasallus, missus a domino suo cum aliis Ruthenis ad idem castrum. Hunc vestientes postea fratres milicie remiserunt in Nogardiam et in Susdaliam in equo bono, ut verbum, quod factum fuerat, dominis suis nunciaret. <…>
Post hoc tulerunt arma Ruthenorum et vestes et equos et spolia cuncta, que fuerant in castro, et mulieres adhuc superfluas et parvulos, et incenso castro statim sequenti die cum gaudio magno reversi sunt in Lyvoniam, pro victoria sibi a Deo collata laudantes eum in celum, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius. Nogardenses vero venerant cum exercitu magno in Plescekowe, volentes castrum ab obsidione Theutonicorum liberare. Sed audientes idem castrum iam captum virosque suos interfectos, cum dolore vehementi et indignatione reversi sunt in civitatem suam.
9. <…> Miserunt et Rutheni de Nogardia et Plescekowe nuncios in Rigam, petentes ea que pacis sunt. Et receperunt eos Rigenses, facientes pacem cum eis, et tributum, quod semper habebant in Tolowa, eis restituentes. Lettos vero de Tolowa Rigensis episcopus cum fratribus suis milicie dividebat et duas partes accipiens episcopus, terciam fratribus milicie relinquebat.