Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 80
4. Erat itaque tunc Estiensis ecclesia multis bellorum incommodis exposita <…> De tantis igitur bellorum angustiis nullo modo poterat ecclesia predicta liberari, que parvula fuit adhuc et infirma, nisi per Lyvonensem ecclesiam, que veraet prima semper mater ipsius fuerat per labores expugnationis, et que genuerat earn per lavacrum regenerationis in fide Iesu Christi, licet plures sibi matres falso filiam hanc usurpantes, mentientes semper, attraxerint, quarum una mater Ruthenica, sterilis semper et infecunda, que non spe regenerationis in fide Iesu Christi, sed spe tributorum et spoliorum terras sibi subiugare conatur.
5. Ut ergo Lyvonensis ecclesia filiam suam Estiensem ecclesiam, quam genuerat Iesu Christo, liberaret de presentibus malis, misit episcopus venerabilis Rigensis et convocavit fratres milicie nec non et viros ecclesie cum peregrinis et mercatoribus et civibus Rigensibus et universis Lyvonibus et Lettis, indicens expeditionem cunctis ad Lyvonensem ecclesiam pertinentibus. Et fideliter obedientes omnes convenerunt cum exercitu suo apud stagnum Rastigerwe convocantes secum episcopum venerabilem predictum Rigensern cum fratre suo, non minus venerabili Hermdno episcopo, et cum universis viris sacerdotibus ac militibus suis <…> Episcopiverocum peregrinis et omni multitudine <…> in die assumptionis beate Virginis ad castrum perveniunt. <…> Campos igitur tentoriis operiunt, castrensibus bellum inferunt, machinas minores et patherellos construunt, instrumenta bellica quam plurima preparant, propugnaculum sive turrim ligneam fortissimam erigunt, quam de magnis et altissimis arboribus octo diebus artificiose eque altam castro preparaverant, viciniusque super fossatum appellunt et statim desubtus terram fodere incipint. Ordinatur ad fodiendum noctem et diem medietas exercitus, ut alii fodiant, alii terram dilapsam exportent. Und mane facto fossati magna pars de vallo dilabitur et mox propugnaculum vicinius ad castrum apponunt. Mittuntur interim internuncii ad regem, sacerdotes et milites, viri honesti, promittitur ei via libera, ut exeat cum viris et equis et omnibus rebus suis, si tantum recedat de castro et gentem illam apostatricem derelinquat. Sed rex a Nogardensibus liberationem expectans, nullatenus se castrum derelinquere pertinaciter affirmat. Veniunt interim Rutheni spoliantes in provincia, deferuntur rumores in tentoria, statimque Theuthonici parati venientes, eis occurrere volentes, campos petunt aliosque in obsidione castri derelinquunt. Non venientibus Ruthenis iterum ad castri revertuntur impugnationem, balistarum sagittis multos in summitate munitionis vulnerant et alios iactibus machinarum interficiunt, patherellis ferrum ignitum vel ollas igneas in castrum proiciunt, terrores multos castrensibus incutiunt, eo quod alii instrumenta, que ericios et porcos vocant, preparant, alii lignorum strues comportant, alii ignes apponunt, pugnantes in hunc modum diebus plurimis. Similiter et qui in castro erant, machinas et patherellos contra machinas christianorum construunt, sagittarios arcuum suorum et balistarios contra sagittas istorum dirigunt. Et fodientes per diem et noctem non quiescunt, unde turris magis appropinquat ad castrum. Nulla requies conceditur fessis, diebus pugnant, noctibus ludos et clamores exercent. Lyvones cum Lettis concussione gladiorum cum clypeis conclamantes, Theuthonici in tympanis et fistulis et ceteris instrumentis musicis, Rutheni cum suis instrumentis et clamoribus noctes omnes insomnes ducunt. Conveniunt iterum omnes christiani, consilia querentes а Deo. Inter quos erat Fredehelmus, dux et advocatus peregrinorum, nobis ас dives, qui dicebat: 'Oportet’, inquit, 'castrum istud violenter ascendendo comprehendi et vindictam de malefactoribus ad terrorem aliorum vindicari. In omnibus enim castris а Lyvonensibus hactenus expugnatis vitam et libertatem semper optinuerunt, et ideo ceteri nullos timores inde conceperunt. Nunc ergo, quicunque de nostris castrum scandendo primus intraverit, magnis eum honoribus exaltabimus et equos et captivum meliorem, qui fuerit in castro, illi dabimus, preter regem, quem in supremo ramo suspensum super omnes elevabimus. Placet omnibus consilium, vota vovent Domino et beate Virgini statimque mane celebratis missarum solempniis pugna inchoatur. Fiunt comportationes lignorum, sed omnis labor frustratur, eo quod adhuc tempus vindicte Dei non venit. Ad horam itaque nonam Estones in castro magnos incendunt ignes, foramen in munitione magnum aperiunt, de quo rotas ignibus impletas demittentes super turrim dirigunt magnasque lignorum strues superadiciunt. Sed fortes armati christianorum ignes diripiunt, rotas destruunt, omnem flammarum impetum comminuunt turrimque suam defendunt. Interim alii de exercitu ligna comportantes pontem incendunt, contra quos Rutheni cuncti ad portam concurrunt.