Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 79
5. Post hoc Nogardenses miserunt regem Viesceka, qui quondam viros episcopi Rigensis mortificaverat in Kukenoys, et dederunt ei pecuniam et viros ducentos secum, committentes ei dominium in Tarbeta et in aliis provinciis, quas sibi posset subiugare. Et venit idem rex cum viris suis in Tarbetam, et receperunt eum castrenses cum gaudio, ut forciores contra Theuthonicos efficerentur, et dederunt ei tributa de circumiacentibus proviciis, et quicunque tributa non prebebant, exercitum contra eos direxit et devastavit omnes terras sibi rebelles a Wayga usque ad Vyroniam, a Vyronia usque in Gerwam et in Saccalam, et fecit contra christianos omnia mala, que potuit.
6. <…> Nuncii interim regum Ruthenorum erant in Riga, rerum eventurn expectantes et ammirantes quam plurimum, eo quod Rigenses sine victoria numquam reversi sunt inanes, eo quod sagitta Jonathe numquam abiit retrorsum nec declinavit clypeus eius in bello et gladius Saul non est reversus inanis, cum exercitus magni et fortes regum Ruthenorum numquam unum castrum valeant expugnationibus suis fidei Christiane subiugare.
XXVIII.
2. <…> Et audientes Maritimi, quod ad ecclesiam Rigensern pertinerent, gavisi sunt valde et tributa duorum annorum, que propter Danorum impugnationem neglexerant, integraliter solvebant. Ugaunenses quoque similiter de dominio episcopi Hermanni gaudebant, qui erat in Odempe, sed impediebat eos rex Viesceka cum Tarbatensibus suis, qui erat in laqueum et in diabolum magnum Saccalanensibus et aliis Estonibus adiacentibus.
3. Et miserunt episcopi nuncios ad regem in Tarbetam, rogantes, ut recederet a rebellibus illis, qui erant in castro, qui baptisma sui sacramenta violaverant, qui fidem Iesu Christi reiciendo ad paganismum redierant, qui fraters milicie, confratres et dominos suos, alios interficiendo, alios captivando, de terminis suis expulerant, qui vicinas omnes provincias ad fidem Iesu Christi venientes despoliando cottidie vastaverant. Et nolebat rex ab eis recedere, eo quod Nogardenses et reges Ruthenorum sibi castrum ipsum cum adiacentibus terris perpetua donatione donaverint et liberationem a Theuthonicorum impugnatione promiserint. Et collecti fuerant in eodem castro cum rege eodem omnes malefici de provinciis vicinis [et][6] de Saccala, qui fuerant traditores et interfectores fratrum suorum, fratrum milicie et mercatorum, et malorum consiliorum inventores contra Lyvonensem ecclesiam. Quorum princeps ac dominus idem rex erat, quia et ipse radix antiqua malorum omnium in Lyvonia fuerat, qui pacem veri pacifici infringendo ac omnium christianorum fideles sibi viros, contra Letonum impugnationem a Rigensibus in auxilium missos, interfecit in dolo, diripiens omnia bona eorum. Hii ergo omnes fiduciam habentes in castro suo supradicto firmissimo contempnebant pacem christianorum et querebant mala cottidie christianis. Nam revera castrum ipsum firmius erat omnibus castris Estonie, quod fratres milicie multis laboribus et expensis antea firmaverant et armis suis et balistis repleverant, que omnia perfidi rapuerant. Insuper et rex ibidem sagittarios suos Ruthenos secum habebat quam plures. Insuper et pertherellos secundum artem Osilianorum et cetera instrumenta bellica preparabant.