Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 78
XXVII.
1. Annus erat pontificis vicesimus quintus Et nondum requievit ecclesia а bellis.
<…> collegerunt Saccalanenses et Ugaunenses cum adiacentibus provinciis exercitum magnum et venientes ad Ymeram terram Lettorum despoliaverunt et multos ex Lettis interfecerunt et mulieres captivas duxerunt et dividentes exercitum suum per omnem provinciam terram plaga magna percusserunt. Nam alii un Tricatuam et alii in Rosulam, alii in Metsepole, alii in Thoreidam abierunt, et invenerunt viros et mulieres quam plures in omnibus villis et interfecerunt multos ex eis et alios captivos duxerunt et spolia multa tollentes villas omnes et ecclesias ignibus tradiderunt et post hoc in Lettegore collectionem exercitus sui cum omni rapina sua deposuerunt. Sequebatur autem Rameko post tergum Estonum cum aliis Lettis paucis apud Urele et casu venit ad Waremarum, qui fuerat princeps Ruthenorum in Viliende, et occidit eum cum multis aliis Ruthenis et Estonibus. <…>
2. Postquam Estones, a fide Iesu Christi recidivantes, ad Ymeram sunt percussi misit episcopus Bernardus per universam Lyvoniam et Lettiam convocans omnes, tarn viros ecclesie quam fratres milicie cum Lyvonibus et Lettis, ut veniant omnes pugnaturi cum Estonibus. At illi fideliter omnes obediunt, <…> Celebratis orationum et colloquiorum solempniis in Estoniam festinant, castrum Viliende quod ante decern annos а Theuthonicis fuerat expugnatum et fidei Christiane subiugatum, iterum secundo iam impugnant, <…> pugnantes ad invicem diebus multis. Nam in Augusto ad vincula Petri facta est obsidio castri, et in assumptione beate Virginis deficientes se tradiderunt. <…> et pepercerunt eis fratres milicie et Theuthonici omnes, licet tarn vitam quam bona cuncta perdiderint.
Ruthenos vего, qui fuerant in castro, qui venerunt in auxilium apostatis, post expugnationem castri suspendit exercitus omnes ante castrum, ad terrorem aliorum Ruthenorum. Et reformata pace per omnia christiani ad castrum se receperunt et omnia, que in castro fuerant, tollentes et equos et pecora expellentes, equaliter inter se diviserunt et homines in villas suas abire permiserunt. <…>
3. Missi quoque fuerant seniores Saccalanenses in Rusciam cum pecunia et muneribus multis, si forte reges Ruthenorum sibi in auxilium contra Theuthonicos et Latinos omnes possent evocare. Et misit rex de Susdalia fratrem suum et exercitum multum cum eo in auxilium Nogardensium, et sequebantur eum Nogardenses et rex de Plescekowe cum civibus suis, et erat exercitus circiterviginti milia. Et venerunt in Ugauniam prope Tarbatam, et miserunt eis Tarbatenses munera magna et fratres milicie et Theuthonicos, quos habebant apud se captivos, tradiderunt in manus regis et equos et balistas et alia multa, petentes auxilium contra Latinos. Et locavit rex viros suos in castro, ut haberet dominium in Ugaunia et per totam Estoniam. Et abiit rex in Odempe et similiter ibi faciebat. Et post hoc convertit exercitum suum versus Lyvoniam in Puydise, et sequebantur eum Ugaunenses, et maior erat exercitus. Et occurrerunt ei ibidem Osiliani, rogantes, quatenus exercitum suum convertat contra Danos in Reveles, ut victis Danis facilius Lyvonenses invadant, dicentes in Riga multos esse peregrinos, qui sibi sint occurrere parati. Et audivit eos rex et reversus est alia via cum exercitu in Saccalam et invenit totam Saccalam iam a Theuthonicis subiugatam et duo castra expugnata et Ruthenos suos apud Viliende suspensos, iratus est valde et iram suam vindicans in Saccalanenses, terrain ipsam percussit plaga magna et omnes, qui evaserant coram Theuthonicis et а pestilencia magna, que fuit in terra, ipse interfici decrevit, et alii per fugam in silvas evaserunt. Et procedensin Gerwam cum exercitu suo magno, convocavit ad se Gerwanenses et Vyronenses et Warbolenses cum Osilianis. Et cum omnibus illis obsedit castrum Danorum Lyndanise et pugnavit cum Danis ebdomadis quatuor et non potuit capere eos neque castrum eorum, eo quod balistarii multi fuerint in castro et multos Ruthenorum et Estonum interficerent. Undo tandem confusus rex Susdalie cum omni exercitu suo reversus est in Rusciam. Fuerat autem exercitus ille magnus valde et fortis et temptabant secundum artem Theuthonicorum castrum capere Danorum et non valebant. Sed destructa et despoliata provincia in circuitu tandem redierunt in terram suam.