Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 77



Erant eodem tempore fratres milicie cum servis suis in omnibus castris tarn Ugaunie quam Saccale, procurantes advocacias et congregantes tributa et episcopo suam partem conservantes. Et edificaverunt castra omnia et firmissime muniverunt et cisternas infra fodientes armis et balistis repleverunt et propter timorem Ruthenorum Estones in castra compellentes simul cum eis commanserunt.

6. Ugaunenses autem circa mediam hyemem cum exercitu ibant in profunditate magna nivis et pretereuntes Vironiam et transeuntes Narvam terram vicinam spoliaverunt et captivos et spolia retulerunt. Quibus revertentibus Saccalanenses abierunt eadem via et transeuntes Narvam processerunt via remotissima in terram, que Ingaria vocatur, que est de regno Nogardie. Et invenerunt terram illam repletam hominibus et nullis rumoribus premunitam et percusserunt Ingaros illos plaga magna nimis, interficientes viros et populum multum et plures promiscui sexus capientes et oves et boves et pecora multa mactaverunt, que secum abducere non potuerunt, et reversi sunt cum preda magna, et repleta est Estonia et Lyvonia de captivis Ruthenorum, et pro malis omnibus, que Rutheni Lyvonibus intulerunt, iam duplicia vel triplicia eodem anno receperunt.

XXVI.

1. Bisdecimus quartus iam presulis affuit annus, Et nondum terra tranquilla pace quievit.

Eodem anno fuerunt Tatari in terra Valvorum paganorum, qui Parthi a quibusdam dicuntur, qui panem non comedunt, sed carnibus crudis pecorum suorum vescuntur. Et pugnaverunt Tatari cum eis et debellaverunt eos et percusserunt omnes in ore gladii, et alii fugerunt ad Ruthenos, petentes auxilium ab eis. Et pervenit verbum per universam Rusciam, ut pugnarent cum Tataris, et exiverunt reges de tota Ruscia contra Tataros et non valuerunt pugnare cum eis et fugerunt coram eis. Et cecidit rex magnus Misteslawe de Kywa cum quadraginta milibus virorum, qui astabant ei. Sed et alter, rex Galacie, Misteslawe, per fugam evasit. Et de regibus aliis ceciderunt in eodem bello circiter quinquaginta. Et persrcuti sunt eos sex diebus et interfecerunt ex eis plures quam centum milia virorum, quorum numerum Deus solus novit, et ceteri fugerunt. Et misit rex de Smalenceka et rex de Plosceke et quidam alii reges de Ruscia nuncios suos in Rigam, petentes ea que pacis sunt. Et renovata est pax per omnia, que iam dudum ante facta fuerat.

8. Tune exivit verbum per totam Estoniam et Osiliam, ut pugnarent contra Danos et Theuthonicos. Et eiecerunt nomen christianum de omnibus finibus suis. Ruthenos vero tarn de Nogardia quam de Plescekowe sibi vocaverunt in auxilium, firmantes pacem cum eis et locantes quosdam ex eis in Tharbata, quosdam in Viliende et alios in aliis castris, contra Theuthonicos et Latinos et omnes christianos pugnaturos. <…>