Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 76
XXV.
3. <…> Et remiserunt Rutheni rescriptum pacis de Plescekowe, que facta fuit aput Odempe, et sequebantur cum exercitu magno, et preerat exercitui rex Nogardie, qui statim anno sequenti а Tataris occisus est. Et erant in exercitu illo plus quam duodecim milia Ruthenorum, qui venerant tarn de Nogardia, quam de aliis civitatibus Ruscie contra christianos, qui erant in Lyvonia. Et venerunt in terram Lettorum et sederunt expectantes Letones ebdomadis duabus, vastantes ea, que in vicino erant. Post hoc appropinquaverunt ad Wendam. Quibus occurrerunt fratres milicie cum Wendis suis ad portam, et non valentes resistere multitudini domos et villam incenderunt et declinaverunt ad castrum suum. Rutheni vero relinquentes castrum transierunt Coiwam et venerunt in Thoreidam et depredaverunt totam terram, incendentes villas omnes et ecclesias et annonam, que iam collecta erat in campis, et homines capientes et interficientes fecerunt mala multa in terra. Letones vero venientes eadem via prope Wendam sequebantur Ruthenos et transeuntes Coiwam venerunt ad eos et, que minus mala fecerunt Rutheni, Litowini suppleverunt. Et exivit de Riga magister fratrum milicie cum suis et Bodo miles cum quibusdam peregrinis, et alii pauci sequebantur propter discordiam, que fuerat in terra. Et abiit magister cum suis et cum aliis se sequentibus ad Coiwam et prohibebat litus Ruthenis, ne transirent in partes suas. Et transeuntes flumen quidam ex Lyvonibus turbam unam Letonum cum captivis et spoliis de Coiwemunde venientem persequebantur et occiderunt ex eis fere viginti, et alii evaserunt per fugam ad Ruthenos. Et aliam turbam Ruthenorum invenerunt in villa Cogelse, similiter ex eis septem interfecerunt, et alii fugientes ad suos redierunt, et alii in silvis latitantes evaserunt. Et dixerunt Rutheni: «Non est bonum nos hic esse, quia Lyvones et Theuthonici circa nos undique congregantun>. Et surgentes media nocte ceperunt exire de terra et sequenti nocte in Ykewalda manentes, provinciam in circuitu despoliantes incenderunt. Tertia quoque nocte apud Ymeram similia mala faciebant et festinantes in Ugauniam quatuor diebus terram illam similiter vastaverunt et redierunt in Rusciam, Letones vero non audentes separari а Ruthenis propter timorem Theuthonicorum, abierunt cum eis in Plescekowe et manserunt cum eis per totum mensem, ut postea securi redirent in terram suam.
5. <…> Rigenses <…> cum Lyvonibus et Lettis iverunt in Ugauniam et convocantes ad se Saccalanenses et Ugaunenses abierunt in Rusciam ad inimicos ad inmicos suos qui Lyvoniam spoliaverant. Et relinquentes post tergum Plescekowe regnum Nogardiense intraverunt et totam terrain in circuitu despliaverunt, incendentes domos et villas, et populum multum captivum duxerunt et alios interfecerunt. Et pervenerunt Letti ad ecclesiam, que fuerat non longe а civitate Nogardia, tollentes icones, campanas, thuribula et similia, et cum spoliis multis redierunt ad exercitum. Et facta vindicta de inimicis reversus est universus exercitus gaudens sine lesione alicuius, unusquisque in domum suam, et cessavit opprobrium Ruthenorum adversus Lyvonensem ecclesiam. Letti quoque et Saccalanenses et Ugaunenses continue Rusciam intrantes, multos ibidem interfecerunt et multos promiscui sexus captivos duxerunt et spolia multa tulerunt. Similiter et Letti de Kukenois ac Theuthonici Rusciam intrantes omni tempore predam multam et captivos multos reduxerunt.