Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 57
5. DE CAPTIVITATE SACERDOTUM ET PECORUM ABLATIONE А REGE WISCEWALDE CUM LETONIBUS. Rex autem de Gercike cum Lethonibus Rigam procedens in pascuis pecora civium rapit, duos sacerdotes, Iohannem de Vechte et Volchardum de Harpenstede, iuxta Montem Antiquum silvam cum peregrinis succidentem capit et Theodericum Brudegame cum civibus eum insequentem occidit.
IX.
10. DE PACE FACTA CUM REGE WETSEKE. Audiens autem rex Vetseke de Kukonoyse peregrinos Latinos in tarn valida manu venisse et sibi vicinos esse, ad tria videlicet miliaria, per intemuncium petit ab episcopo ducatum et ita navigio descendens ad ipsum, cum datis hinc inde dextris salutassent se, pacem ibidem firmam cum Theuthonicis fecit, que tarnen postea parvo tempore stetit. Pace facta valedicens omnibus letus ad sua reversus est.
13. <…> Lyvones omnes circa Dunam habitantes et mente confusi datis obsidibus domno episcopo et ceteris Theuthonicis reconciliantur et, qui adhuc ex ipsis pagani fuerunt, baptizari se pollicentur. Sic ergo Christo vocante gens indomita et paganorum ritibus nimis dedita pedetentim ad iugum Domini ducitur et relictis gentilitatis sue tenebris, veram lucern, qui Christus est, per fidem intuetur. <…>
X.
1. DE ANNO OCTAVO. Anno octavo inchoante volens domnus episcopus adipisci amiciciam et familiaritatem Woldemari regis de Ploceke, quam antecessoi suo Meynardo exhibuerat episcopo, dextrarium cum armatura per abbatem Theodericum ei transmisit. Qui а latrunculis Lethonum in via spoliatus, ipse cum suis omnia, que secum tulerant, amittunt, corpore tarnen sani et incolumes ad regem usque perveniunt. Ingressi autem civitatem deprehendunt ibi quosdam Lyvones clam а senioribus Lyvonum missos, qui, ut animum regis inclinarent ad expellendos Theuthonicos de Lyvonia, quecunque dolose fingere aut dictare poterant contra episcopum et suos, blande ac fraudulenta locutione proponebant. Nam episcopum cum sequacibus suis nimis eis importunum, et intollerabile iugum fidei asserebant. Quorum verbis rex admodum credulus mandat omnibus in regno suo constitutis ad expeditionem quantocius preparari, ut cum impetu fluminis Dune navigio vel multiplici lignorum strue connexa, superpositis ad viam necessariis, Rigam cicius et commodius descendant. Hinc est quod Theuthonicorum legati, Lyvonum suggestionem et regis intentionem ignorantes, conspectui regis presentari iubentur, ubi coram Lyvonibus, que adventus eorum causa sit, interrogantur. Qui dum se pacis et amicicie causa venisse profitentur, Lyvones e contrario nec eos pacem veile nec servare proclamant. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, magis ad bella struenda, quam ad pacem faciendam cor et animum regis incitant.