Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 56
6. Episcopus autem sciens Lyvonum maliciam et videns se sine auxilio peregrinorum in gente ilia non posse proficere fratrem Theodericum de Thoreida pro litteris expedicionis Romam mittit. Qui negotium sibi commissum sanctissimo pape Innocencio revelans litteras ab eo prenominatas et benigne porrectas optinuit.
7. DE PORTU SEMIGALLIE PROHIBITO. Ipsius eciam rogatu et instancia idem venerandus Romane sedis antistes omnibus Semigalliam mercantionis causa frequentantibus districte portum ipsorum sub anathemate prohibet. Quod factum postea mercatores ipsi collaudantes eundem portum communi decreto sub interdicto ponunt, ut si quis ilium deinceps mercationis causa ingredi presumat, rebus simul et vita privetur. <…>
V.
1. DE ANNO TERCIO. Anno tercio sue consecrationis episcopus cum peregrinis, quos habere potuit, dimissis in Theuthonia obsidibus in Lyvoniam revertitur et eadem estate in campo spatioso iuxta quern portus navium esse poterat, Riga civitas edificatur. <…>
3. Leththones eciam Deo sic disponente pacem querentes eodem anno Rigam veniunt, ubi statim pace facta cum christianis amicicie fedus ineunt. Qui postea hyeme subsequente cum exercitu magno Dunam descendentes Semigalliam tendunt. Sed ante ingressum terre audientes regem de Plosceke cum exercitu Leththoniam intrare Semigallis relictis cum festinatione redeunt. <…>
VI.
3. <…> Quem tarnen conventum regularium et episcopalem sedem postea Albertus episcopus de Ykescola in Rigam tercio sue consecrationis anno transtulit et cathedram episcopalem cum tota Lyvonia beatissime Dei genitricis Marie honori deputavit. <…>
4. DE INSTITUTIONE FRATRUM MILICIE. Eodem tempore previdens idem frater Theodericus perfidiam Lyvonum et multitudini paganorum non posse resistere metuens, et ideo ad multiplicandum numerum fidelium et ad conservandam in gentibus ecclesiam fratres quosdam milicie Christi instituit, quibus domnus papa innocencius regulam Templariorum commisit et signum in veste ferendum dedit, scilicet gladium et crucem, et sub obedientia sui episcopi esse mandavit.
VII.
4. DE EXPEDITIONE REGIS DE PLOSCEKE IN YKESCOLA. Eadem estate rex de Ploceke cum exercitu Lyvoniam ex improviso intrans castrum Ykescole impugnat. Cui Lyvones tamquam homines inermes repugnare non audentes promittunt se ei pecuniam daturos. Quam rex acceptant cessat ab obsidione. Porro Theuthonici interim quidam missi ad episcopo cum balistis et armis castrum Holme preoccupant et rege veniente et ipsum castrum expugnare volente equos quam plures vulnerant et Ruthenos propter sagittas Dunam transire non audentes fugant.