Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 58
2. Rex autem timens occulta consilia sua in lucern prodire Theuthonicos а se removens in hospicio manere precipit. Sed abbate causam perpendente quidam de consiliariis regis muneribus et pecunia corrumpitur et absque mora consilium diu celatum proditur. Quo comperto mira Dei providencia abbati obviat res tendens ad meliora. Nam pauperem quendam de castro Holme Deo donante ibidem esse comperit, quem dimidia marca argenti conducens et scripto suo promovens domno Rigensi episcopo et toti fidelium ecclesie, que audierat et viderat, per eundem intimavit. Unde factum est, ut plures ex peregrinis, qui se ad transfretandum mare preparaverant, resumpta cruce redirent. Ipse eciam episcopus, qui cum aliis abire paratus erat, velificantibus valedicens Rigam ad suos reversus est.
3. Rex itaque factum abbatis intelligens accersito eo requirit, si nuncium Rigam miserit; sed ille faciem regis non formidans litteras se per quendam misisse confessus est. Porro legati secum missi а Riga metuentes severitatem regis supplicabant et persuadebant abbati negare, quod dixerat. Sed ipse sciens, quod semel emissum volat irrevocabile verbum, quod regi confessus erat, nulla retione negabat. Intelligens igitur rex se nichil hoc modo proficere, eo quod proditum esset consilium, ubi belli violencia deficit, dolum machinatur, quia, in columbe specie blanda loquens verba sic ledit ut anguis in herba. Remittitur abbas et cum eo Ruthenorum legati cum verbis pacifficis diriguntur in dolo, ut auditis hinc inde partibus inter Lyvones et episcopum, quod iustum esset, decernerent et hoc ratum haberent. Dimissi а rege [de] Kukenoys castro Ruthenico, quod celerrime attingunt, dyaconum quendam Stephanum, alium tarnen quam prothomartirem, Rigam cum abbate mittunt, episcopum in occursum vocant nunciorum, diem colloquii tercio kalendas Iunii, locum iuxta fluvium Wogene prefigunt
DE CONSPIRATIONE RUTHENORUM CUM LYVONIBUS ET LETTIS CONTRA RIGENSES. Reliqui per terram usquequaque diffusi Lyvones ac Lethos, qui proprie dicuntur Lethigalli, cum armis suis vocant. Veniunt Lyvones, non tantum voluntati regis obedire, quantum perdicioni fidelium Christi deservire parati. Lethi vel Letthigalli, adhuc pagani, vitam christianorum approbantes et eorum salutem affectantes, ad colloquium perfidie non veniunt, muneribus eciam sibi а Ruthenis oblatis flecti nequeunt ad malum Theuthonicis inferendum.
4. Vocatus ad idem colloquium domnus episcopus а legato regis, Stephano predicto, tale de consilio suorum dedit responsum: «Communem», inquit, «omnium terrarum consuetudinem esse constat nuncios a dominis suis destinatos eum adire vel requirere, ad quern mittuntur, et numquam principem, quantumcunque humilem vel affabilem in occursum nunciorum de suis munitionibus egredi. Decet inquam, tales et talium nuncios nos in civitate nostra invenire, ubi a nobis et a nostris recipi possint honestius et tractari. Veniant ergo nichil metuentes, sed honeste tractandi. Appropinquante die statuto Lyvones armati ad colloquium iuxtra fluvium Wogene colliguntur. Seniores eciam de castro Holme, tocius mali exquisitores, ad eos navigio ascendunt et applicantes ad casrtum Ykescolae ipsos secum vocant.