Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 74
5. DE OBSIDIONE CASTRI WENDORUM. Descendebant quoque sagittarii fratrum milicie de castro suo, intrabant ad Wendos et balistis suis multos Ruthenorum interficiebant et quam plurimos vulnerabant. Unde multi nobiles graviter vilnerati inter duos equos in lectulis suis semivivi deferebantur. Magister autem milicie de Wenden cum fratribus suis pridie ad congregationem Theuthonicorum abierat. Interim Ruthenorum totus exercitus castrum ipsorum obsedit. Undo ipsi nocte per medios hostes caute transeuntes in castrum suum redierunt. Mane quoque facto rex Nogardie videns multorun nobilium suorum lesionem et aliorum interfectionem castrumque ipsum Wendorum se capere non posse considerans, cum sit tarnen minus castellum, quod habet Lyvonia, pacifice loquutus est fratribus milicie. Qui pacem talem non curantes balistis eos a se repulerunt.
6. DE RECESSU RUTHENORUM. Unde Rutheni sequencium Theuthonicorum impetum verentes diverterunt a castro et per totum diem euntes usque in Tricatuam pervenerunt, festinanter de terra exeundo. Et venientes in Ugauniam, exercitum Letonum in Ruscia audierunt et redeuntes in Plescekowe partem aliquam civitatis ipsius a Letonibus despoliatam invenerunt.
7. Tunc Lettorum quidam surgentes cum paucis intraverunt Rusciam et despoliantes villas et homines interficientes et alios capientes et spolia tollentes in vindictam suorum fecerunt omnia mala que potuerunt. Et illis redeuntibus iterum alii abierunt, nichil omnium malorum, que facere potuerunt, omittentes.
8. DE EXPEDITIONE OSELIENSIUM IN DUNAM ET MARTYRIO HEREMITE.
Fuerat eciam consilium Osiliensium, ut simul cum Ruthenis in Lyvoniam venissent cum aliis Estonibus ad destruendam ecclesiam. Sed propter conflictum Theuthonicorum cum Ruthenis dissipatum est consilium eorum, ut non venirent Sackalanenses, sed nec Osilienses, sed tantum Harionenses, qui cum quibusdam aliis sequebantur Ruthenos et pervenerunt ad eos aput Wenden et simul iterum cum eis abierunt. Osilienses vero navigio Dunam intraverunt et in insulis captis quibusdam pecora multa rapuerunt et heremitam quondam interfecerunt, qui de Dunemunde fuerat egressus et in insula vicina vitam heremiticam elegerat et ibidem martyrii sui agonem exspectabat. Quo consummato feliciter et indubitanter in sanctorum communionem transmigravit.
9. DE EXPEDITIONE IN REVELE, QUI FRIGIDA VOCATUR A LYVONIBUS.
Et miserunt Rutheni de Plescekowe nuncios in Lyvoniam, dicentes se pacem cum Theuthonicis facturos. Sed erant consilia eorum semper mala cum Estonibus et omni dolo plena. <…>