Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 73



DE REDITU THEUTONICORUM A BELLO. Theuthonici vero oomnes sani et incolumes per viam cantantes redierunt, prefer unum militem Heinrici Borewin, qui sagitta vulneratus cecidit; et alter Lettus quidam Veko, qui cum novem Ruthenis solus, ad arborem versus, diutissime pugnavit et tandem post tergum vulneratus cecidit ipse et mortuus est. Alii vero omnes, Lyvones et Letti, sine lesione aliqua redierunt, quorum multi de silvis, ad quas fugerant, iterum ad Theuthonicos per viam redeuntes venerunt, congaudentes eis, eo quod tarn pauci de tanta multitudine Ruthenorum evaserunt. Et laudaverunt omnes Salvatoris clemenciam, qui reduxit eos et liberavit de manibus inimicorum, immo qui in tanta paucitate suorum fere quinquaginta de Ruthenis interfecerunt et arma et spolia et equos eorum tulerunt. Erant autem Ruthenorum sedecim milia armatorum, quos rex magnus Nogardie convocaverat per universam Rusciam iam per biennium, cum armis melioribus, que fuerant in Ruscia.

4. Qui post triduum sequebantur in Lyvoniam. Et primo quidem Lettorum villas aput Ymeram despoliantes et incendentes et ecclesiam eorum et posthec aput castrum Urele se congregantes et ibi diebus residentes duobus, tercio die venerunt in curiam Alebrandi sacerdotis super Raupam, sicut Woldemarus aliquando ei predixerat. Ibique diebus tribus quiescentes ecclesias omnes in circuitu, tarn Lyvonum quam Ydumeorum, incenderunt et provincias et villas omnes depredantes mulieres et parvulos captivos duxerunt et viros omnes comprehensos interfecerunt et frumenta per agros undique congregata cremaverunt.

DE ALI О EXERCITU RUTHENORUM. Et venit Gerceslawe, filius Woldemari, cum alio exercitu et obsedit fratres milicie in Wenden et pugnavit cum eis per diem ilium. Et sequenti die transita Coywa processit ad regem Nogardie nec non et ad patrem suum in Ydumea et terram Lettorum et Ydumeorum et Lyvonum simul cum aliis depredando vastavit, inferendo mala, que potuit. Et audientes Rigenses omnia mala, que Rutheni faciebant in Ydumea, surrexerunt cum Volquino magistro milicie iterum et Heinrico Borewino et cum peregrinis et cum Lyvonibus suis et venerunt in Thoreydam et convocaverunt ad se viros de circumiacentibus provinciis, volentes iterum pugnare cum Ruthenis. Et miserunt exploratores ad eos, qui statim turbam invenerunt Ruthenorum in Ymmeculle, et persequebantur eos usque ad Raupam. Illi vero ad suos reversi Theuthonicorum exercitum venientem indicabant. Quo audito statim Rutheni recentes de loco illo et transeuntes Coywam Wendorum castrum obsederunt et per totum diem cum Wendis pugnabant.