Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 61
8. QUALITER CASTRUM KUKENOYSE CAPTUM EST. Orta est in hoc tempore discordia inter regem de Kukenoys et Danielem militem de Lenewarde. Nam rex idem, cum plura inferret hominibus istius incommoda et sepius ammonitus a tali inquietatione non cessaret, servi ipsius Danielis surgentes nocte cum eo propere festinant ad castrum regis; et venientes diluculo eos, qui infra castrum erant, inveniunt dormientes et vigilem desuper minus provide vigilantem et repente ascendentes ipsam arcem munitionis attingunt et in castro se recipientes Ruthenos propter nomen christianitatis non audent interficere, sed gladiis suis eis comminantes quosdam in fugam convertunt, alios captivando vinculis deputant. Inter quos ipsum regem rapientes et eum in vincula proiciunt et omnem substantiam, que erat in castro, in unum locum comportantes diligenter conservant et dominum suum Danielem, qui prope erat, ad se vocant. Ipse autem consilium episcopi super hoc facto audire desiderans omnia Rigensibus significat. Unde episcopus nimium contristatus cum omnibus suis que facta sunt non approbans regem in castrum suum restitui et omnem substantiam reddi precipit et rege ad se vocato multis eum honorat muneribus equorum et vestium preciosarum plura exhibet paria et in solempnitate paschali benignissimo eum cum omnibus suis procurans affectu et, omni discordia sopita inter ipsum et Danielem, cum gaudio remittit ad castrum suum. Memor eciam episcopus promissi, quod ei promisit, quando castri sui ab eo medietatem suscepit, et mittit cum eo viros strennuos XX cum armis et equitaturis suis, milites, balistarios nec non et sementarios ad castrum firmandum et contra Leththones tenendum, providens eis in expensis et indigenciis suis per omnia. Cum quibus idem rex leta quidem facie, licet dolos meditaretur in corde, revertitur in Kukenoys, relicto episcopo in Dunemunde, qui solito more iturus erat in Theuthoniam pro colligendis peregrinis in sequentem annum. Nam et illi, qui iam annum peregrinationis sue expleverant, ad redeundum in Theuthoniam parati erant. Quos in Dunemunde iam dudum residents per contrarium ventum Deus repellendo abire non permisit.
9. Regulus autem predictus reversus in Kukennoys et peregrinos cum eposcopo iam abiisse non dubitans, qui et in Riga paucissimos remansisse peroptime novit, perfidie sue dolos iam diucius in corde suo abscondere non potuit, sed inito consilio cum omnibus viris suis et exspectato tempore et die oportuno, cum Theuthonici fere omnes ad opus suum exirent et ad edificationem castri lapides in fossato exciderent, depositis interim gladiis et armis suis desuper fossatum, preterea regem quasi dominum vel patrem suum non timentes. Et ecce subito accurrentes servi regis et omnes viri sui gladios et arma Theuthonicorum diripiunt et plures inermes ex ipsis et nudos stantes in operibus suis interficiunt. Et quidam ex ipsis fugientes nocte ac die Rigam, ut nunciarent ibi quod actum erat, perveniunt. Interfectis autem decern et septem viris tres per fiigam evaserunt. Quorum corpora in Dunam proiecerunt et Rigensibus remiserunt. At illi colligentes de aqua corpora in Dei servicio interfectorum devote et cum lacrimis sepelierunt. Post hec rex idem equos meliores Theuthonicorum et balistas et loricas et similia mittens regi magno Woldemaro rogat et suadet, ut convocato exercitu quantocius veniat et Rigam capiat, in qua paucos viros remansisse et meliores a se occisos et alios cum episcopo recessisse significant. Quibus auditis ille nimium credulus ad expeditionem omnes suos amicos et viros regni sui convocat. Episcopus interim in Dunemunde a vento contrario detentus, cognita suorum interfectione et ecclesie sue intellecta traditione, peregrinos omnes in unum convocat, ecclesie dampna lacrimando indicat et, ut fiant ecclesie defensores et fortes auxiliarii, ipsos invitat et crucis signum resumere in plenariam ante neglectorum delictorum remissionem ammonendo confortat et ob maioris laboris sui longam peregrinationem maiorem indulgenciam et vitam promittit eternam. Hiis auditis accedentes fere trescenti de melioribus resumpta cruce Rigam redire et murum se pro domo Domini ponere non formidant. Insuper et multos mercede conducens episcopus Rigam remittit. Preterea omnes Theuthonici undique per Lyvoniam dispersi cum aliis Lyvonum senioribus ad ecclesie defensionem Rigam conveniunt. Audientes itaque Rutheni Theuthonicorum et Lyvonum in Riga collectionem, timentes sibi et castro suo, eo quod male egerint, et non audentes in castro suo Rigensium exspectare adventum collectis rebus suis et equis et armis Theuthonicorum inter se divisis incendunt castrum Kukenoys et fugiunt unusquisque per viam suam. Lethigalli et Selones, qui ibi habitabant, silvarum tenebrosa querunt latibula. Rex autem sepedictus, sicut male egerat, sic versus Ruciam nunquam deinceps in regnum suum rediturus abscessit.