Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 60



perforata. Quo timore rex perterritus Rigam cum exercitu suo non descendit, et liberavit Dominus sperantes in se. Nam Thoredenses visis navibus in mari munciaverunt regi. At ille, cum post undecim dierum castri inpugnationem nichil proficeret, sed magis per suorum interfectionem deficeret, simul et adventum Theuthonicorum timeret, surrexit cum omni exercitu suo et vulneratis et interfectis suis et reversus est navigio in terram suam. <…>

13. <…> Nam post discessum regis Ruthenorum cum exercitu suo invasit timor Dei Lyvones per universam Lyvoniam et mittentes nuncios Rigam tarn Thoredenses quam Dunenses rogant ea, que pacis sunt. <…>

17. <…> Episcopus autem Albertus circuivit in Theuthonia per vicos et plateas et ecclesias, querendo peregrinos. Et perlustrata Saxonia et Westfalia tandem ad curiam regis Philippi pervenit, et cum ad nullum regem auxilii haberet respectum ad imperium se convertit et Lyvoniam ab imperio recepit. Undo rex pie memorie Philippus quolibet anno sibi in auxilium dari centum marcas promisit. Si promissis quispiam dives esse poterit.

XI.

2. DE REGE DE KUKENOYS. Audiens audem rex Vesceka de Kukenois episcopi et perigrinorum adventum, surrexit cum viris suis et abiit in occursum eorum et veniens Rigam ab omnibus est honorifice susceptus. Peractis itaque in domo episcopi diebus pluribus cum magno caritatis affectu, tandem auxilium episcopi contra insultus petit Lethonum, offerens sibi terre et castri sui medietatem. Quo accepto episcopus multis muneribus regem honorans et in viris et in armis opem promittens cum gaudio remisit ad propria.

<…> Post hec episcopus de conversione et baptismo Livonum gavisus sacerdotes mittit ad omnes et in Thoreidam et in Methsepole et in idumeam et iuxta Dunam, et constructis ecclesiis locantur sacerdotes in parrochiis suis.

7. <…> DE BAPTISMO LETTO[RUM CIR]CA YME[RAM] HABITANCI[UM]. Unde Alebrandus huiusmodi modicum curans revertitur et in via Letigallis circa Ymeram habitantibus verbum Dei de suscipiendo baptismo alloquitur presentim cum iam tota Lyvonia et plures ex Letigallis verbum Dei receperint. At illi gaudentes de adventu sacerdotis, utpote a Lethonibus sepius vastati et a Lyvonibus semper oppressi et per Theuthonicos sperantes relevari ac defendi, cum gaudio verbum Dei recipiunt, missis tarnen prius sortibus et requisito consensu deorum suorum, an Ruthenorum de Plicecowe cum aliis Letigalliis de Tholowa, an Latinorum debeant subire baptismum. Nam Rutheni eorum tempore venerant baptizantes Lethigallos suos de Tholowa sibi semper tributarios. Et cecidit sors ad Latinos et annumerati sunt cum Lyvonensi ecclesia Rigensibus. <…>