Иностранные известия о восстание Степана Разина | страница 27



k. Iste Patriarcha non modo habebat sanctimoniae opinionem, sed etiam operam atque auctoritatem suam ad amplificationem boni publici et patrocinium populi conferebat; id vero in malam partem acceperunt Bojari, ac in eo omne studium posuerunt, ut Nikon ex sua sede et statu dimoveretur, quod facile consecuti sunt iniquis delationibus et Tzarem in suam sententiam adduxerunt. Id vero laetum Ratzino accidit, metuenti fortunam, et quaerenti accessionem virium societate eorum, qui injuriam istam Patriarchae'illatam aver-sabantur, et hac spe ultionis^oblata, non censebant ignoscendum esse Bojaris, qui privata odia in reipublicae exitium verterent, atque audendo tarn potentes essent, ut neque jus, nee innocentiam Patriarchae respicerent. Eo spectat, quod reperi In commentarils manuscriptis Viri cujusdam non indocti, nee indiligentis: «Sciebat, inquit, Ratzinus vindictam injuriae in patriarcham admissae, et fictam ejus restitutionem populo gratissimam fore, quod praeter meritum jst praegravante Bojarorum invidid de gradujsuae dignitatis dejectus esset. Quamobrem in Volga amne navem habuit, qua pictd Patriarchae quasi praesentis imagine, credi volebat Patriarcham vehi, qui tamen monas-teriojnclusus procul erat, nee iste rumor Patriarchae nisi ad arctiorem. custodiam proficiebat». Nempe, ut ex eventu fides est, simplicem et omnis prudentiae rudem Patriarcham optabant, et dimoto Nikone obtinebant, surrogate in ejus locum Josepho, viro non equidem malo, sed simplici et parum intelligente. Habebant tamen Bojari, quod in Nikone reprehenderent, partim quod civili administration! se nimis immiscuisset, partim quod quaedam perperam in religionem Graecam invehere conatus fuisset: nam de ambitione, quam arguebant, et id genus aliis, nunc pluribus monere non vacat: tantum addo, annum, quo talis invidia Patriarcham depressit, fuisse, MDCLXVI.

13. Ad haec spem fiduciamque Ratzino addidit, quod fato, an forte, nova Tzar invidia oneraretur. Fuit ei filius cognomento Alexeius Alexeides, septendecim annorum adolescens, idemque singulari comitate, quae virtus quanto gratior est in vulgus, tanto majorem ei amorem conciliabat. Quern cum verum ac legitimum suecessorem destinasset pater, et publice anno MDGLXV1I conspiciendum exhibuisset, festae omnium gratulationes plaususque audiebantur: verum breve hoc gaudium fuit et sicut patri justum dolorem attulit, ita Ratzino atque conjuratis opportune animos fecit, ut qui pro vero affirmarent, nondum decessisse Tzaris filium, sed effugisse insidias in caput ejus comparatas, et salvum apud se atque incolumem esse. Inde rumor spargebatur, Bojaros, erga quos implacabile odium erat, omnem potestatem ad se trahere conatos, песет Tzarevvitzii (ita Imperatoris filium appellant) animo agitasse, atque more suo et quia per fraudem jus esse putent, rempublicam conturbasse: quod pati non possint, nisi socordia torpescant, et Imperii plane obliviscantur. Itaque Ratzinus de salute omnium agi praefatus, tutelam atque patrocinium praestiturum se recipit, et Catilinam imitatus, vindictae avidos recusantesque obedire Bojaris cohortatur, venirent ad se vindicaturi tantum nefas, ut qui scirent, hanc esse viam ad emendandum. corruptissimi imperii statum, ac restituendum verum ejus haeredem.