Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 71
8. DE PACE FACTA CUM RUTHENIS. Fecerunt quoque pacem cum eis, ita tarnen, ut Theuthonici, omnes relicto castro in Lyvoniam redirent. Et vocavit rex Woldemarus generum suum Theodericum, ut pro pace confirmanda secum abiret in Plecekowe. Et credidit ei descenditque ad eum. Quem statum Nogardenses rapuerunt de manibus suis et captivum secum deduxerunt. Theuthonici vero facta pace cum Lyvonibus et Lettis per medium Ruthenorum et Osiliensium descenderunt de castro et redierunt in Lyvoniam. <…>
XXI.
1. Presulis Alberti nonusdecimus fuit annus Et non a bellis siluit gens Lyvoniensis.
DE BELLO IN SACKALAM. Misit enim venerbilis prefatus antistes nuncios suos tarn in Nogardiam quam in Saccalam pro pace in Odempe facta confirmanda, supplicans eciam eis pro fratre suo Thederico. Qui cum sint homines elationis tumore repleti, simul et in superbia sua nimium arrogantes пес preces episcopi nec pacem Theuthonicorum curantes, sed conspirabant cum Estonibus et cogitabant consilia, qualiter Theuthonicos opprimerent et Lyvonensem ecclesiam destruerent. Quo cognito predictus antistes cum peregrinis redeuntibus abiit in Theuthoniam, domino Iesu Christo matrique sue Lyvoniam committens eciam hac vice custodiendam. <…> Et audivit comes Albertus de Lowenborch omnia mala, que Rutheni simul et Estones inferebant ecclesie Lyvonensi, sumpta cruce in remissionem peccatorum cum militibus suis. <…>
2. Qui postquam venit in Rigam, miserunt Estones ad Ruthenos munera plurima, rogantes ut cum exercitu venirent ecclesiam Lyvonensem destructuri. Sed rex magnus Nogardie Mislawe eodem tempore abierat contra regem Ungarie pugnaturus pro regno Galacie, relicto rege novo in sede sua in Nogardia. Qui missis nunciis suis in Estoniam promisit se cum exercitu magno venturum, simul cum rege Woldemaro et regibus aliis quam plurimis. Et gavisi sunt Estones et miserunt per universam Estoniam et congregaverunt exercitum magnum nimis et fortem. Et resederunt aput Palam in Saccala. Quorum princeps ac senior Lembitus convocavit omnes de omnibus provinciis. Veneruntque ad eos tarn Rotalienses quam Harionenses, tarn Vironenses quam Revelenses, Gerwanenses et Sackalanenses. Et erant ex eis milia sex, qui omnes expectabant adventum regum Ruthenorum diebus quindecim in Sackala. Quorum collectionem audientes Rigenses surrexerunt et propere festinaverunt ad eos, Ruthenos prevenire cupientes. <…>
XXII.
1. ANNUS VICESIMUS.
Annus bisdenus antistitis adveniebat Et non a bellis Lyvonum terra silebat annus vicesimus. Eodem anno prefatus episcopus Rigensis simul et Estiensis et Bemardus abbas, qui eodem anno consecratus est in episcopum in Semigąlliam, cum comite Alberto redeunte de Lyvonia venerunt ad regem Dacie, suppliciter rogantes, quatenus exercitum suum navalem anno sequenti converteret in Estoniam, ut magis humiliati Estones Lyvonensem ecclesiam cum Ruthenis impugnare cessarent. Et ut intellexit rex grandem guerram Ruthenorum atque Estonum contra Lyvonenses, promisit se anno sequenti cum exercitu suo in Estoniam venturum, tarn ad beate Virginis honorem quam in peccatorum suorum remissionem. <…>