Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 69



XIX.

10. DE MORTE REGIS SUBITANEA WOLDEMARI. Transacta vero Dominice resurrectionis solmpnitate miserunt Estones ad regem Woldemarum de Ploceke, ut cum exercitu veniens Rigam obsideret. Ipsi quoque Lyvones et Lettos interim bellis deprimere, simul et portum in Dunemunde se claudere pollicentur. Et placuit regi consilium perfidorum, qui semper Lyvonensem ecclesiam querebant disturbare, mittensque in Rusciam et Letoniam convocavit exercitum magnum Rythenorum atque Letonum. Et postquam convenerunt omnes et parati erant et rex intraturus erat navem iturus cum eis, subito cecidit et exspiravit et mortuus est morte subitanea et improvisa, et omnis exercitus ipsius dispersus est et reversus est in terram suam.

XX.

1. DE ANNO OCTAVODECIMO. Annus erat antistitis octavus decimus. Qui rediit а curia Romana <…> reversus est in Lyvoniam. <…> Et factum est gaudium in ecclesia tarn de adventu pontificis, quam de liberatione sua а Ruthenis ac aliis gentibus.

3. DE EXPEDITIONE RUTHENORUM IN ODENPE. Post hec indignati Rutheni de Plescowe contra Ugaunenses, eo quod baptismum Latinorum acceperunt et suum contempserunt, bellumque eis comminantes censum ac tributum ab eis exegerunt. Ugaunenses vero Lyvonensem episcopum simul et fratres milicie super hoc consulentes, auxilium super hoc postulabant. Quod ipsi non negantes simulque cum eis vivere ac mori promitentes, liberos eos а Ruthenis esse, sicut semper ante baptismum fuerunt, sic et nunc esse confirmabant. Mortuo itaque rege magno Woldemaro de Ploceke resuscitatus est novus adversarius Lyvonensis ecclesie Woldemarus de Plecekowe, qui surrexit cum exercitu magno Ruthenorum de Plescekowe et venit in Ugauniam et sedit in monte Odempe et misit exercitum suum per omnes villas ас provincias in circuitu, qui incendentes et depredantes totam terram multosque viros interfecerunt mulieresque et parvulos captivos deduxerunt. <…>

5. Veneruntque iterum Ugaunenses ad episcopus, auxilium contra Ruthenos postulantes. Et miserunt episcopi viros suos cum fratribus milicie in Ugauniam. Qui congregaverunt Estones omnes de provinciis illis et edificaverunt montem Odempe simul cum eis et habitaverunt ibi, munientes castrum firmissime, tarn contra Ruthenos, quam contra gentea alias adhuc nondum baptizatas. Venerunt eciam Rutheni solito more in terram Lettorum de Tholowa pro cenau suo colligendo; quo collecto castrum Beverin incenderunt. Et vidit Bertoldus, magister milicie de Wenden, quod ad bellum se prepararent, eo quod castra Lettorum incenderent, misit et comprehends eos et preiecit eos in carcerem. Quos tarnen venientibus nunciis regia Nogardie solvit et honorifice remisit in Rusciam. Ugaunenses vero, volentes se de Ruthenis vindicare, surrexerunt cum viris episcopi simul et cum fratribus milicie et abierunt in Rusciam versus Nogardiam, et invenientes terram nullis rumoribus premunitam, in festo epyphanie, cum conviviis et potationibus suis magis solent occupari, diviserunt exercitum suum per omnes villas et vias et interfecerunt populum multum et mulieres quam plurimas captivas duxerunt et equos et pecora multa depellentes spolia multa tulerunt et igne et gladio suas iniurias vindicantes cum omni preda reversi sunt in Odempe gaudentes.