Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. | страница 34
5. Proxima hyeme Lettones vastata Lyvonia plurimos in captivitatem abducunt. Quorum rabiem declinans idem predicator cum Ykescolensibus silvis committitur. Recedentibus Letthonibus causatur iam dictus Meynardus Lyvonum stulticiam, eo quod municiones nullas habeant, quibus castra fieri pollicetur, si filii Dei censeri et esse decreverint. Placet et promittitur et, ut baptismum recipiant, iuramento firmatur.
6. Igitur estate proxima a Gothlandia lapicide adducuntur. Interim suscipiende fidei sinceritas a Lyvonibus confirmatur secundo. Ante casrti Ykescolensis inchoacionem pars populi baptizatur et facto castro Universitas se baptizandam, licet mendaciter, pollicetur. Ergo muri a fundamentis exsurgunt. Quinta pars castri sicut a predicatoris surgit expensis, sic eius cedit proprietati, ecclesie fimdo ab eo primitus comparato. Perfecto demum castro baptizati recidivant, nondum renati fidem suscipere detrectant. <…>
7. Vicini Holmensis simili promissione prefatum Meynardum circumvenientes facto sibi castro de dolis lucra reportant. Sex primitus quaficumque intencione baptizati sunt, quorum nomina sunt Viliendi, Uldenago, Wade, Waldeko, Gerweder, Vietzo.
8. Inter duorum predictorum castrorum constructionem a Bremensi metropolitano Meynardus in episcopum ordinatur.
9. Consummato autem castro secundo obfita iuramenti mentita est iniquitas sibi, nec est usque ad unum, qui fidem suscipiat. Turbatur nimirum predicantis aminus, presertim cum pedetentim rebus suis expilatis, colaphizata familia ipsum suis de finibus exterminare decernant. <…>
11. Visa autem Lyvonum pertinacia et labore cassato episcopus predictus collectis clericis cum fratribus mercatorum naves iam in pascha Gothland iam ituras recedendi proposito aggreditur. Unde Lyvonum astucia christianorum timet et suspicatur super se venturum exercitum, unde dolis et lacrimis et aliis multis modis prefatum ficte revocare student episcopum. <…> Et ipsi Lyvones plene se fidem suscepturos repromittunt. Credit innocens omni verbo et mercatorum consilio simulque fiituri exercitus fiducia accepta cum Lyvonibus revertitur. Promiserant enim aliqui de Theuthonicis et quidam de Danis et de Normannis et de singulis populis exercitum se, si opus foret, adducturos. <…>Statuit diem, ut colligat populum promissi monendum. Diem non servant, promissum non implent. Unde cum suis captato consilio in Estoniam ire proponit, quatinus cum illis, qui ibi hyemaverant, mercatoribus pergat Gothlandiam. Interim Lyvones in via eius procurant interitum, sed ab Annone Thoredensi premunitur et redire monetur. Itaque multipliciter perplexus Ykescolam revertitur, terram declinare non valens.