История руссов. Варяги и русская государственность | страница 18
Quod quidem congruit cum Platina, qui Adriani secundi Pontificis, & Suetopoli principis Dalmatiae Sclavos Christi fidem suscepisse ait in vita Johannis XIII. quem pro XIV. ponit.
Haec autem Platinam ex Blondo, Blondum vero ex Chronico MS Andreae Danduli exscripsisse ajunt, ubi sic legitur: Hujus autem B. Cyrilli praedicatione Suetopolis Rex Dalmatiae, qui ab Odrillo germano Totilae Regis Gothorum originem duxerat, cum toto suo populo fidem Catholicam suscepit.
Verum Dandulus haec sub Michaele contigisse scribit, Platina vero sub Basilio Macedone. Neque soli Arentani ac nonnulli alii ex Slavis Dalmatiae accolis sub Basilio Macedone baptizmum susceperunt; verum & Bulgaros ad meliorem frugem revocavit idem Imperator, Russisque persuasit, ut sacrum Baptisma susciperent, quemadmodum narrat laudatus Porphyrogenitus in avi Vita num. XCV & XLVI.
De Russorum autem ad fidem Christi conversione libet hic proferre historiam, quae a principio mutila est, quam quidem reperi in Codice MS Colbertino recenti manu conscripto n. 4432 &. Latinum fecimus. Sic igitur habet»[2].
Итак, греческая рукопись, которую Бандура ниже переводит на латинский язык, точно не датирована, имеет поврежденное начало и принадлежит неизвестному автору. Для наших целей это, впрочем, не имеет особенного значения, ибо из текста явствует, что события записаны современником их, во времена Василия Македонца.
«…Et quae ad religionem eorum pertinent accurate ediscerent. Illi vero sciscitandi studio cupidi, Roman se conferunt: isticque omnia perscrutantur & exquirunt, ac curiosissime dispiciunt cum sanctorum templorum decorem, tum sacerdotum & pontificum ordinem. Imo etiam Patriarcham eorum, quem papam vocant invisunt; a quo verbis & doctrina ad ulilitatem suam spectante instituti, reventuntur ac regionem suam repetunt, hinc sese magno Regi sistunt; ipsique omnia quae viderant & audierant sedulo recensent.
Adfirmabant porro, magna illa & verissima existere, nec ulteriori perquisitione & perscrutatione opus esse. Quod si velis, inquiunt, illustrissime & gloriosissime Domine princepsque noster, ipsorum fidem ampleati, id ipsius significcato, atque eorum mysteriis rite initiare. Quibus auditis proceres qui cum rege erant, maximeque ii, qui ipsi talis propositi auctores fuerant, rursus ipsum ita compellant.
Non videtur nobis id agentum esse, nisi prius iidem ipsi Constantinopolitanos ritus explorent & ediscant. Fama quippe est eam urbem magnam, imo praestantiorem esse. Demumque e re fuerit, ut iidem hujus quoque religionem & cultum examinent ac experiantur: & sic postea ex his duabus meliorem deligemus».